dilluns, 18 de febrer del 2013

Series: Familia Romana (II)

Exercitus Medi est tantum grex decem amicorum suorum. Amici Medi villam Iulii perveniunt ad eam oppugnandam. Sed  Delia, Medi mater, pugnam reprimit.
-Mede!
Medus, qui matrem suam videt ad eam adit et cum lacrimis in oculis osculum ei dat. 
-Ego nolo tristitiam neque violentiam videre in villa, Mede.
-Intellego, mater, sed bellum pugnabitur in campo.
Delia plorat et Medus cum exercitu discedit.


Nunc exercitus in taberna est. Vinum cerevisiamque homines potant. Ignotus vir per ostium in tabernam intrat.
-Mede! Tu qui exsul improbusque servus es, redi in villam domini tui, aut pugna! Mecum!
-Ego Tusculum ibo, ut milites conscribam.
-Post quinque dies, ante Romae amphitheatrum Flavium, cum cultro et gladio. Ego te exspectabo!
Ignotus vir e taberna discedit.

Interea in villa Iulii, Aemilia Deliae invidet, quia Iulius filium eius habet, ergo pulchrior fieri vult. Aemilia dua mala in pectore ponit. Iulia eam videt. Puella sollicita est, nam domi funestae res accidunt. 

In atrio puer solus est. Quintus pila ludit. Iulius in atrium intrat.
-Paratus sis, mi fili. Bellum splendens orietur, ut sol post umbras noctis...


Paulus Nualart et Laura Elias scripserunt. 
Laura Elias imagines fecit (1r de Batxillerat).

Familia Romana est fabula in capitula divisa, violentiam, animos turbulentos summamque impudicitiam exhibens (ut omnes series televisificae hodiernae), ficta et scripta a Paulo Nualart et Laura Elias. Exspectamus proximum capitulum!
Capitulum I: preme hic.

dimecres, 13 de febrer del 2013

Quaero

QVAERO  FEMINAM  FORMOSAM


Ego sum vir Romanus tristis quia nullam habeo amicam. 
Quaero amicam formosam cum nigris capillis et oculis fuscis.
Non solum quaero amicam formosam sed etiam pecuniosam, ingeniosam 
et quae me amat et a me amatur. 
Villa mea est prope Tusculum.
Habito in villa Appia cum servis meis. Nomen mihi est Iulius.
Gratias tibi.

Coral Fortes et Micaela Collazo scripserunt et imaginem fecerunt (1r de Batxillerat).

dilluns, 4 de febrer del 2013

Fabulae minimae de feminis et viris illustribus IV: Amy Winehouse


In caeremonia praemii Grammy 2008, Amy Winehouse cecinit duo carmina: “scis me non bonam esse” et “Rehab”. Sed cum Americana Televisio vetasset eam monstrare imaginem compunctam feminae pin-up mammas nudas exhibentis, quam in bracchio laevo habebat, Amy fuco oculis ei pinxit strophium.

Eli Cano scripsit (2n de Batxillerat)

dimecres, 23 de gener del 2013

Fabulae minimae de viris et feminis illustribus III: De imperatore Maximiliano


Maximilianus I, qui regebat Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae, olim arcam conficere iussit ut custodiret eius dilectissimum fructum: melones. Cum magnam potestatem haberet, quia imperator erat, periit tamen morte ridicula. Nam cum magnam copiam vorasset melonum, stomacho gravissime laboravit et decessit. Tandem sepultus est in arca ubi melones custodire solebat.

Laura Nierga scripsit (2n de Batxillerat)

dilluns, 21 de gener del 2013

Fabulae minimae de feminis et viris illustribus II: Rex captus in venatione

Rex Hispanorum, dum elephantos venabatur in Botswana in itinere impenso, cecidit et fregit suam coxam. Hoc notum fuit postquam translatus est ad valetudinarium Matriti. Cum multi indignabundi essent, is se excusavit populo. Quod inauditum est, quia numquam id rex Hispanorum prius fecerat.

Marina Serra scripsit et imaginem fecit (2n de Batxillerat)

dijous, 17 de gener del 2013

Fabulae minimae de feminis et viris illustribus (I): Diogenes



Diogenes olim stipem a viro pravo poposcerat. Cum ille ei dixisset "dabo, si mihi persuades", respondit Diogenes: "si ego possem tibi persuadere, iuberem te ipsum suspendere".

Augustinus Nicola scripsit (2n Batxillerat)

dimecres, 16 de gener del 2013

dilluns, 14 de gener del 2013

Medus, Lydia... et Albinus



Alex Mayer, Betty Montero et Marina López scripserunt et imagines fecerunt (1r Batxillerat)

dijous, 10 de gener del 2013

Series: Familia Romana (I)

Iulius in villam per ostium intrat. Iulius Aemiliam non videt et eam vocat. Neque Aemilia  respondet. Iulius ancillas Aemiliae interrogat: “Ubi est mea uxor?” Ancillae nulla verba respondent. Iulius rursus ancillas interrogat: “Ubi est Aemilia?”, dicit Iulius iratus.

Tunc Delia, quia Iulium amat, respondet: “Domina in cubiculo suo est, domine”. Iulius in cubiculum it et voces ab domino audiuntur. Iulis ostium aperit et Aemiliam cum Cornelio in lecto videt.
Iulius clamat: “Quid facitis vos?” Aemilia cum lacrimis in oculis respondet: “Iuli, mi vir, Iulia non filia tua, sed filia Cornelii est.” Iulius discedit et cum baculo redit.

Dominus amicum suum verberat: tuxtax, tuxtax. Aemilia plorat. Iulius clamat: “Tace, vulpes, tace!” et iterum Cornelium verberat, cultrumque ex crumena sumit. Cornelius cultro necatur, Iuliusque Aemiliae osculum dat: “Non faciet illud iterum!” 

Iulius ab Aemilia discedit et Aemilia sola in cubiculo plorat.

Interim Romae Medus dormit cum Lydia et in somnio deum Martem videt: “Mede, tu qui exsul es,  Iulii et Deliae filius es. Redite in villam, et auxilio meo patrem tuum necate et hereditatem capite.”

Medus ab Lydia discedit et ad villam Iulii equo it. Medus pervenit in villam et Iulium cum cultro in manu videt. Medus Iulium vocat: “Pater, scio!”. Culter ab Iulio cadit. Iulius dicit: “Et quid? Ubi est pecunia mea?” Medus respondet: “Ego hereditatem volo, pater, et cum exercitu redii!”




Paulus Nualart et Laura Elias scripserunt et imagines fecerunt (1r Batxillerat)

Sic incipit Familia Romana, fabula in capitula divisa, atque violentiam maximamque impudicitiam exhibens (ut omnes series televisificae hodiernae), ficta et scripta a Paulo Nualart et Laura Elias. Exspectamus proximum capitulum!

dimecres, 9 de gener del 2013

Quaeritur


Q V A E R I T V R

Medus servus Iulii est, qui habet eius pecuniam.
Medus magnus est et capillos nigros habet. Servus improbus est quia sumpsit pecuniam domini.
Probabiliter Medus Romae est cum amica sua. Si eum vides, nos magnam pecuniam tibi dabimus et magnam villam.
Permultas gratias vobis agimus.


Iulia Gerez scripsit. Marta Narbona imaginem fecit
(1r de Batxillerat).

dilluns, 14 de maig del 2012

Diodorus et Iulius

Magister: Salve, Iuli!
Iulius: Ave, Diodore! Vt vales?
Magister: Male... Ego iratus sum, non laetus, quia tuus filius improbus discipulus est!
Iulius: Quid? Meus filius non est probus discipulus? Quid agit?
Magister: Marcus dormit in ludo nec audit me, sed colloquitur cum ceteris discipulis.
Iulius: oh, hic puer improbus... Necesse est me verberare Marcum!
Magister: Certe tu probus pater es. Ego verbero Marcum et punio eum, tune autem punis tuum filium?
Iulius: Nescio quas poenas sumere. Quid possum facere?
Magister: Iube filium tuum audire suam sororem Iuliam cantare dum tenet duos libros in manibus unam horam.
Iulius: O, tuas poenas amo! Hodie Iulia Marcusque sunt domi... Muahahaha!

Marina Serra colloquium scripsit et imaginem fecit (1r de Batxillerat)

dilluns, 5 de març del 2012

Quintus somniat

Orberg, capitulum XI: Quintus aeger in lecto iacet. Postquam medicus discedit, Quintus claudit oculos et dormit...
Ariadna Bayón et Marina Serra fecerunt  
(1r de Batxillerat)

dimarts, 28 de febrer del 2012

Somnium Quinti

Quintus, filius Iulii... an Quintus, filius Caecilii???

(Orberg, capitulum XI: Quintus aeger in lecto iacet. Postquam medicus discedit, Quintus claudit oculos et dormit...)

Quintus somniat. Quid somniat Quintus?
Quintus oculos aperit: is est domi. Subito vir apparet et dicit: “Mi fili! Surge e lecto!”
Quintus: Quis es?
vir: Mihi nomen est Caecilius, ego sum pater tuus.
Quintus: Quid? Quid dicis? Pater meus est Iulius! Ego sum conturbatus, quia id quod dicis non intellego! Abeundum est mihi!
Caecilius: Quinte, agnosce me!
Quintus currit.
Caecilius clamat: Quinte, veni! Oportet nos fugere!Quinte!
Quintus videt montem qui ignem expellit. Quintus errat in turba. Tandem in navem intrat et se occultat. Quintus perterritus est.
Quintus: Cur ego sum Pompeiis?
Quintus audit montem tremere. Oculos claudit et dormit. Subito puer oculos aperit et videt familiam suam adesse: Iulium, Aemiliam, Marcum et Iuliam...

Sara Pellicer scripsit (1r de Batxillerat)

dimecres, 15 de febrer del 2012

dilluns, 13 de febrer del 2012

dimecres, 8 de febrer del 2012

Innata capacitat per crear art

La ley innata és el nom d’un disc que va publicar el 2008 el grup Extremoduro. El disc està compost per una sola cançó dividida en sis pistes. En la portada del disc apareix aquesta frase de Ciceró: "Est enim iudices haec non scripta sed nata lex quam non didicimus accepimus legimus uerum ex natura ipsa arripuimus hausimus expressimus ad quam non docti sed facti non instituti sed imbuti sumus" (Pro Milone 4), la traducció de la qual és: “Existeix, de fet, jutges, una llei no escrita, sinó innata, la qual no hem après, heretat, llegit, sinó que de la mateixa natura l’hem agafat, exprimit, apurat, llei per la que no hem sigut educats, sinó fets; i en la que no hem sigut instruïts, sinó impregnats.”
Roberto Iniesta, cantant, compositor, líder i guitarrista dels Extremo, va estar uns sis anys sense la visita de las muses, és a dir, no tenia cap mena d’inspiració per compondre cançons, així que ho va aprofitar per fer diverses coses, com escriure un llibre, o estudiar llatí, com ell mateix confessa en una entrevista: “Sí, aunque ya se me han olvidado las declinaciones. Me divertía hacer traducciones. Memorizar cosas no me gusta. Meterte cosas en la memoria no tiene sentido, como las declinaciones. Cuando hago una traducción de un clásico como Cicerón, cojo el diccionario, miro las declinaciones y lo traduzco. Es que nos intentan meter demasiadas cosas en la cabeza.”
Crec que pels Extremo, i sobre tot pel ‘Robe’, la llei innata, en el context en el qual utilitzen la cita de Ciceró, és la musica. És a dir, Ciceró parla d’una llei la qual no hem après, i per a la qual no hem sigut educats, sinó que hem nascut amb aquesta llei, amb aquesta manera de fer que ens defineix a cadascú com a persones individuals. I, pel ‘Robe’, la seva llei innata és la capacitat de crear música, la capacitat de crear, en definitiva, art. Aquest disc, segons el meu punt de vista, a part de fer una crítica social, parlar de l’amor, de la vida... és un agraïment de part d’en ‘Robe’ per haver ‘recuperat’ la seva innata capacitat per crear art.

Sheila Ovelleiro scripsit (1r de Batxillerat)

divendres, 3 de febrer del 2012

dimecres, 1 de febrer del 2012

De feminis et viris illustribus (VI): Amy Winehouse et Adele


E natione Anglica, duae cantrices antecedunt ceteras gloria: Amy Winehouse et Adele. Utraque celeberrima fuit per orbem terrarum ex primis operibus propter vocem mirabilem, sed Amy consumpsit vitam suam medicamentis stupefactivis.

Anna Martín scripsit (2n de Batxillerat)
(Cornelii Nepotis exemplum imitata)




dimarts, 31 de gener del 2012

De feminis et viris illustribus (V): Carles Sabater et Gerard Quintana


E natione Catalana, duo cantores antecedunt ceteros gloria: Carles Sabater et Gerard Quintana. Quorum alter non solum coluit musicam, sed etiam artes scaenicas, et Gerard Quintana fuit notissimus et solus et cum grege “Ius Caprae”.

Marta León scripsit (2n de Batxillerat)
Cornelii Nepotis exemplum imitata