dijous, 10 de gener de 2013

Series: Familia Romana (I)

Iulius in villam per ostium intrat. Iulius Aemiliam non videt et eam vocat. Neque Aemilia  respondet. Iulius ancillas Aemiliae interrogat: “Ubi est mea uxor?” Ancillae nulla verba respondent. Iulius rursus ancillas interrogat: “Ubi est Aemilia?”, dicit Iulius iratus.

Tunc Delia, quia Iulium amat, respondet: “Domina in cubiculo suo est, domine”. Iulius in cubiculum it et voces ab domino audiuntur. Iulis ostium aperit et Aemiliam cum Cornelio in lecto videt.
Iulius clamat: “Quid facitis vos?” Aemilia cum lacrimis in oculis respondet: “Iuli, mi vir, Iulia non filia tua, sed filia Cornelii est.” Iulius discedit et cum baculo redit.

Dominus amicum suum verberat: tuxtax, tuxtax. Aemilia plorat. Iulius clamat: “Tace, vulpes, tace!” et iterum Cornelium verberat, cultrumque ex crumena sumit. Cornelius cultro necatur, Iuliusque Aemiliae osculum dat: “Non faciet illud iterum!” 

Iulius ab Aemilia discedit et Aemilia sola in cubiculo plorat.

Interim Romae Medus dormit cum Lydia et in somnio deum Martem videt: “Mede, tu qui exsul es,  Iulii et Deliae filius es. Redite in villam, et auxilio meo patrem tuum necate et hereditatem capite.”

Medus ab Lydia discedit et ad villam Iulii equo it. Medus pervenit in villam et Iulium cum cultro in manu videt. Medus Iulium vocat: “Pater, scio!”. Culter ab Iulio cadit. Iulius dicit: “Et quid? Ubi est pecunia mea?” Medus respondet: “Ego hereditatem volo, pater, et cum exercitu redii!”




Paulus Nualart et Laura Elias scripserunt et imagines fecerunt (1r Batxillerat)

Sic incipit Familia Romana, fabula in capitula divisa, atque violentiam maximamque impudicitiam exhibens (ut omnes series televisificae hodiernae), ficta et scripta a Paulo Nualart et Laura Elias. Exspectamus proximum capitulum!

2 comentaris:

  1. Semper nimis levis mihi Aemilia visa est...

    ResponElimina
    Respostes
    1. Eheu! Nulla in Aemilia suspicio adulterii erat mihi, quamquam iam sciebamus olim virum quendam divitem et crassum amavisse. Iulius autem homo saevus et insanus iampridem mihi videbatur, cui nimis et pueros verberare et servos lecticis saccisque onerare placet... Nunc a discipulis res confirmatur!

      Elimina