dimarts, 28 de febrer de 2012

Somnium Quinti

Quintus, filius Iulii... an Quintus, filius Caecilii???

(Orberg, capitulum XI: Quintus aeger in lecto iacet. Postquam medicus discedit, Quintus claudit oculos et dormit...)

Quintus somniat. Quid somniat Quintus?
Quintus oculos aperit: is est domi. Subito vir apparet et dicit: “Mi fili! Surge e lecto!”
Quintus: Quis es?
vir: Mihi nomen est Caecilius, ego sum pater tuus.
Quintus: Quid? Quid dicis? Pater meus est Iulius! Ego sum conturbatus, quia id quod dicis non intellego! Abeundum est mihi!
Caecilius: Quinte, agnosce me!
Quintus currit.
Caecilius clamat: Quinte, veni! Oportet nos fugere!Quinte!
Quintus videt montem qui ignem expellit. Quintus errat in turba. Tandem in navem intrat et se occultat. Quintus perterritus est.
Quintus: Cur ego sum Pompeiis?
Quintus audit montem tremere. Oculos claudit et dormit. Subito puer oculos aperit et videt familiam suam adesse: Iulium, Aemiliam, Marcum et Iuliam...

Sara Pellicer scripsit (1r de Batxillerat)

1 comentari: