diumenge, 8 de juny de 2014

Ecce artifices!


Ecce quidam discipulorum qui hoc anno atque superiore scripta et imagines in nostro blogo confecerunt:

(Ante murum, a sinistro) Martinus Sciurus (Martí Esquirol), Paulus Nualart, Iulia Gerez, Joan Florido, Montserrat Nogueras (magistra Linguae Latinae) et Marina López.
Prima acie: Coral Fortes, Laura Elías, Sara Pellicer.

Paulus autem Nualart et Martinus Sciurus cum aliis iuvenibus nuper in certamen descenderunt constitutum a SEEC (Sociedad Española de Estudios Clásicos). In eo certamine textum Graecum a Luciano Samosatensi scriptum vertere et commentariolum adicere oportebat. Paulus Nualart primus ex regione Catalaunica, quintus ex Hispania omni electus est. Ecce Paulus, qui praemium accepit, et Martinus Sciurus cum discipulis ex alio lyceo, Barcinone pridie Idus Maias (14 de maig de 2014):



Macte Paule et Martine!!!!


dilluns, 26 de maig de 2014

Narratiunculae


AMOR 77

Y después de hacer todo lo que hacen se levantan, se bañan, se entalcan, se perfuman, se visten, y así progresivamente van volviendo a ser lo que no son.
Julio Cortázar

AMOR LXXVII

Cum fecerunt quae facere solent, expergiscuntur, se abluunt, se fucant, se unguentis unguunt, se induunt vestes, et hoc modo paulatim fiunt rursus id quod non sunt.

___________________________________________________________

EL DINOSAURIO

Cuando despertó, el dinosaurio todavía estaba allí.
Augusto Monterroso

DINOSAURIVM

Ubi experrectus est, adhuc illic erat dinosaurium.

___________________________________________________________

ESCRIBIR

Cada frase es un problema que la próxima frase plantea nuevamente.
Adolfo Bioy Casares.

SCRIBERE

Quaeque sententia fit quaestio data insequenti sententiae.


Martinus Sciurus (Martí Esquirol) has narratiunculas in sermonem Latinum convertit (2n de Batxillerat)

dilluns, 12 de maig de 2014

De feminis et viris illustribus (X): Charles Chaplin et Groucho Marx



Charles Chaplin et Groucho Marx fuerunt histriones illustres qui semper in comoediis partes egerunt et qui maxime placent amantibus artis septimae. Groucho Marx, ex parentibus obscuris, clarus est quod pronuntiavit “haec sunt mea principia. Si non tibi placent, altera habeo”, et quod dixit “intellegentia  militaris ὀξύμωρον est”. Uterque saepe hispanicas fumabat. Homines falsum mystacem sibi pingunt volentes hos histriones imitari.

Martinus Sciurus (Martí Esquirol) scripsit (2n de Batxillerat)

dilluns, 5 de maig de 2014

De feminis et viris illustribus (IX): Tina Turner et Agnetha Fältskog


Tina Turner et Agnetha Fältskog duae cantrices sunt, altera ex natione Americana, altera ex Suecica. Tina Turner celeberrima est comptu capillorum, et Agnetha vestimentis suis audacibus. 

Júlia Gerez scripsit (2n de Batxillerat)

dimecres, 30 d’abril de 2014

De feminis et viris illustribus (VIII): Joaquín Sabina et Joan Manuel Serrat


Ex Hispana natione duo cantores ceteros antecedunt gloria: Joaquín Sabina et Joan Manuel Serrat. Sabina quoque poeta habetur, quamquam ambo carmina sua scribunt. Serrat autem senior est quam Sabina et elegantior, et Sabina magis ad voluptates et vitia pronus.

Laura Elias scripsit (2n Batxillerat)

dilluns, 31 de març de 2014

De feminis et viris illustribus (VII): Maclavellus et Berlusconius


Ex Italica natione duo viri publici fuerunt insignes infamia: Maclavellus (sive Machiavellus) Berlusconiusque. Quorum alter de re publica scripsit et ab Ecclesia exsecratus est. Multa consilia sunt in opere suo ad optimum principatum et ipse in media re publica versatus est Florentiae. Berlusconius autem, cum imperium Italiae sumpsisset, nihil nisi facinora  fecisse dicitur et vitam suam indecoram et vitiosam celare conatus esse.

Paulus Nualart scripsit Cornelii Nepotis exemplum imitatus (2n de Batxillerat)

dilluns, 24 de març de 2014