dimecres, 29 de maig de 2013

Familia Romana: series (IV)


Ecce Aemilius, clarus miles fraterque Aemiliae, equitans ad oppidum pervenit. Ante magnum templum inter arbores vir Graecus stat et lyra canit. Vir Graecus canens laetus est. Aemilius ab equo descendit et dicit:
-        Salve poeta!
-        Salve clare miles!
-        Quid est nomen oppidi et nomen tibi?
-        Clare miles! Nescis ubi tu sis? Cannis es! Et ego sum Daedalus qui ut Pindarus carmen cano! Sed quo vadis, clare miles, et quod nomen est tibi?
-        Ego Aemilius sum, Daedale, et prope Romam eo ad sororem meam iuvandam.
-        O Roma! Roma, ubi Amphitheatrum Flavium est. Roma! Ubi Caesar regit. Roma! Ubi clarissimi actores agunt mirabiles fabulas. Roma! Caput Imperii Traiani! Felix es, clare miles Aemili, quia multae feminae sunt Romae!
-        Num amicam tu habes?
-        Singulae noctes singulas amicas mihi ferunt.
-        Veni mecum Romam, Daedale. Sed ego Pindarum nolo, necesse est canere meum bellum ut Homerus.
-        Gratias tibi, Aemili.
Et ecce miles et poeta qui equo Romam petunt.

Interea Medus cum exercitu suo Romae est. Exercitus saltatoribus musicisque celebrat Davi mortem. Explorator perveniens in tabernam perterritus est. Medus ebrius eum interrogat: “Quid est?”
Explorator parva voce loquitur et nemo eum audit.
-        Magna voce loquere!- Clamat Medus.
-        Mede, qui exsul es iniuste... Ego malum nuntium habeo... Amica tua, Lydia, videbatur a me cum Albino, tabernario Romano. Ii mane ab urbe discedebant equo et basia inter se tradebant...
Medus et exercitus tacent. Nunc Medus stat et dicit: mi exercitus ! Nos debemus necare illum tabernarium! Itaque discedite a taberna et equos ascendite. Post Albinum necatum, nos ad Iulii villam ibimus!

In villa, Aemilia in cubiculo suo plorat. Nunc Syra intrat: “ Quid est, domina?”. Aemilia cum lacrimis in oculis dicit:
-        Syra, bonane ancilla es?
-        Ego sum, domina.
-        Fratrem meum amo, Syra.
-        Sed necesse est fratrem et sororem inter se amare, domina. Hoc malum non est.
-        Syra... Ego multum fratrem meum amo, Syra. Fratrem meum amo ardenter... -Aemilia tacet et deinde rursus loquitur- Syra, Marcus filius meus Aemiliique est... Marcus filius incestus est!

Paulus Nualart scripsit. Laura Elias imagines fecit (1r Batxillerat)

diumenge, 12 de maig de 2013

Series: Familia Romana (III)


Silvae densae sunt in Germania, ubi aves pulchre canunt. Inter multas arbores exercitus Romanus est. Germani absunt. Ii ab militibus non videntur quia se occultant. Aemilius, clarus miles, gladio se exercet. Nunc nuntius equo pervenit. Nuntius fessus est. Longa est via Roma ad Germaniam. Fessus nuntius Aemilium, bonum magnumque militem salutat et chartam ei dat. In epistula hoc scriptum est:

“Salve Aemili, clarus miles qui pro magna Roma in Germania pugnat, Medus, liber homo, te salutat. Ego filius spurius Iulii et Deliae sum. Pater meus me repudiat. Iulio multa pecunia est, sed ego, qui nunc exsul sum et nullam pecuniam habeo, hereditatem volo, nam domini filius sum.
Tu, cui una soror est, Aemilia, a te peto pervenire Romam et oppugnare Iulium in villa sua. Soror tua in periculo est, magne miles.”

Aemilius, qui Aemiliam amat, equo Romam petit per virentes montes Germaniae...



Nox est. Iam stellae fulgent in caelo. Roma dormit. Ante amphitheatrum Flavium ignotus vir exspectat. Nunc Medus, qui Romae mercenarios conscripsit, adest.
-        Salve, Mede.
-        Salve. Quod nomen est tibi?
-        Ego... Davus sum!

Tum ignotus vir cucullum exuit. Davus ignotus vir est.

-        Dave! Quid?
-        Redi in villam, Mede. Iulius bonus dominus est, sed tu improbus servus.
-        Numquam! Ego heres sum, itaque servi, villa, hortus et pecunia omnia mea sunt. Omnia mea sunt!
Davus gladio Medum petit. Nunc Medus gladium ostendit et se defendit. Davus rursus eum aggreditur, sed Medus, qui ut deus Mars pugnat, in pectore Davi gladium ponit.

-        Mihi ignoscas amice...Fatum me exspectat.


Interea, Lydia sola est domi, sine Medo. Ante ostium alius vir est. Lydia ostium aperit et Albinus ab ea videtur.
-        Num Medus hic est?
-        Medus abest, bone tabernari.
-        Tune sola es, pulchra femina?
-        Ita est.
-        Ego lineam margaritarum habeo, formosa puella.

Lydia Albinum lineam margaritarum sumere ex crumena videt.

-        Qui sola te relinquit, te non vult, ergo non te amat, formosa...

Albinus Lydiam osculatur ac Lydia Albinum osculatur...

Paulus Nualart et Laura Elias scripserunt.
Laura Elias et Paulus Nualart imagines fecerunt (1r Batxillerat)

dilluns, 22 d’abril de 2013

Syra apud psychologum



Xenocrates psychologum : Salve !
Syra : Salve !
Psy : Veni, conside !
Sy. : Gratias tibi ago.
Psy: Mihi nomen est Xenocrates. Quid est nomen tibi ?
Sy. : Mihi nomen est Syra.
Psy, : Quid habes, Syra ?
Sy. : Ego habeo magnam pertubationem propter meum nasum. Omnes dicunt nasum meum foedum et foedam ipsam esse. In somniis horribilibus video familiam Iulii irridere nasum meum. Ego sum industria, multum laboro bonaque erga familiam suam sum. Familia Iulii semper me vexat. Ego non possum dormire. Potesne mihi dare medicamentum somniferum ? Putasne me foedam esse ?
Psy. : Possum dare medicamentum somniferum tibi, sed non possum faciem tuam pulchriorem facere. Plato mihi dixit: “noli mentiri”. Es foedissima, Syra !

(Syra plorat et ex cubiculo psychologi exit. Nunc Syra iam dormit quia medicamentum somniferum sumit, trauma autem de naso suo adhuc habet.)

Martinus Esquirol scripsit, Marcus Fabregas imaginem fecit (1r de Batxillerat)

dimecres, 10 d’abril de 2013

dijous, 21 de març de 2013

dimecres, 13 de març de 2013

Quintus somniat

(Orberg, capitulum XI: Quintus aeger in lecto iacet. Postquam medicus discedit, Quintus claudit oculos et dormit...)


Marta Narbona et Iulia Gerez scripserunt, Marta Narbona imagines fecit (1r Batxillerat)

dilluns, 18 de febrer de 2013

Series: Familia Romana (II)

Exercitus Medi est tantum grex decem amicorum suorum. Amici Medi villam Iulii perveniunt ad eam oppugnandam. Sed  Delia, Medi mater, pugnam reprimit.
-Mede!
Medus, qui matrem suam videt ad eam adit et cum lacrimis in oculis osculum ei dat. 
-Ego nolo tristitiam neque violentiam videre in villa, Mede.
-Intellego, mater, sed bellum pugnabitur in campo.
Delia plorat et Medus cum exercitu discedit.


Nunc exercitus in taberna est. Vinum cerevisiamque homines potant. Ignotus vir per ostium in tabernam intrat.
-Mede! Tu qui exsul improbusque servus es, redi in villam domini tui, aut pugna! Mecum!
-Ego Tusculum ibo, ut milites conscribam.
-Post quinque dies, ante Romae amphitheatrum Flavium, cum cultro et gladio. Ego te exspectabo!
Ignotus vir e taberna discedit.

Interea in villa Iulii, Aemilia Deliae invidet, quia Iulius filium eius habet, ergo pulchrior fieri vult. Aemilia dua mala in pectore ponit. Iulia eam videt. Puella sollicita est, nam domi funestae res accidunt. 

In atrio puer solus est. Quintus pila ludit. Iulius in atrium intrat.
-Paratus sis, mi fili. Bellum splendens orietur, ut sol post umbras noctis...


Paulus Nualart et Laura Elias scripserunt. 
Laura Elias imagines fecit (1r de Batxillerat).

Familia Romana est fabula in capitula divisa, violentiam, animos turbulentos summamque impudicitiam exhibens (ut omnes series televisificae hodiernae), ficta et scripta a Paulo Nualart et Laura Elias. Exspectamus proximum capitulum!
Capitulum I: preme hic.

dimecres, 13 de febrer de 2013

Quaero

QVAERO  FEMINAM  FORMOSAM


Ego sum vir Romanus tristis quia nullam habeo amicam. 
Quaero amicam formosam cum nigris capillis et oculis fuscis.
Non solum quaero amicam formosam sed etiam pecuniosam, ingeniosam 
et quae me amat et a me amatur. 
Villa mea est prope Tusculum.
Habito in villa Appia cum servis meis. Nomen mihi est Iulius.
Gratias tibi.

Coral Fortes et Micaela Collazo scripserunt et imaginem fecerunt (1r de Batxillerat).

dilluns, 4 de febrer de 2013

Fabulae minimae de feminis et viris illustribus IV: Amy Winehouse


In caeremonia praemii Grammy 2008, Amy Winehouse cecinit duo carmina: “scis me non bonam esse” et “Rehab”. Sed cum Americana Televisio vetasset eam monstrare imaginem compunctam feminae pin-up mammas nudas exhibentis, quam in bracchio laevo habebat, Amy fuco oculis ei pinxit strophium.

Eli Cano scripsit (2n de Batxillerat)

dimecres, 23 de gener de 2013

Fabulae minimae de viris et feminis illustribus III: De imperatore Maximiliano


Maximilianus I, qui regebat Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae, olim arcam conficere iussit ut custodiret eius dilectissimum fructum: melones. Cum magnam potestatem haberet, quia imperator erat, periit tamen morte ridicula. Nam cum magnam copiam vorasset melonum, stomacho gravissime laboravit et decessit. Tandem sepultus est in arca ubi melones custodire solebat.

Laura Nierga scripsit (2n de Batxillerat)

dilluns, 21 de gener de 2013

Fabulae minimae de feminis et viris illustribus II: Rex captus in venatione

Rex Hispanorum, dum elephantos venabatur in Botswana in itinere impenso, cecidit et fregit suam coxam. Hoc notum fuit postquam translatus est ad valetudinarium Matriti. Cum multi indignabundi essent, is se excusavit populo. Quod inauditum est, quia numquam id rex Hispanorum prius fecerat.

Marina Serra scripsit et imaginem fecit (2n de Batxillerat)

dijous, 17 de gener de 2013

Fabulae minimae de feminis et viris illustribus (I): Diogenes



Diogenes olim stipem a viro pravo poposcerat. Cum ille ei dixisset "dabo, si mihi persuades", respondit Diogenes: "si ego possem tibi persuadere, iuberem te ipsum suspendere".

Augustinus Nicola scripsit (2n Batxillerat)

dimecres, 16 de gener de 2013

dilluns, 14 de gener de 2013

Medus, Lydia... et Albinus



Alex Mayer, Betty Montero et Marina López scripserunt et imagines fecerunt (1r Batxillerat)

dijous, 10 de gener de 2013

Series: Familia Romana (I)

Iulius in villam per ostium intrat. Iulius Aemiliam non videt et eam vocat. Neque Aemilia  respondet. Iulius ancillas Aemiliae interrogat: “Ubi est mea uxor?” Ancillae nulla verba respondent. Iulius rursus ancillas interrogat: “Ubi est Aemilia?”, dicit Iulius iratus.

Tunc Delia, quia Iulium amat, respondet: “Domina in cubiculo suo est, domine”. Iulius in cubiculum it et voces ab domino audiuntur. Iulis ostium aperit et Aemiliam cum Cornelio in lecto videt.
Iulius clamat: “Quid facitis vos?” Aemilia cum lacrimis in oculis respondet: “Iuli, mi vir, Iulia non filia tua, sed filia Cornelii est.” Iulius discedit et cum baculo redit.

Dominus amicum suum verberat: tuxtax, tuxtax. Aemilia plorat. Iulius clamat: “Tace, vulpes, tace!” et iterum Cornelium verberat, cultrumque ex crumena sumit. Cornelius cultro necatur, Iuliusque Aemiliae osculum dat: “Non faciet illud iterum!” 

Iulius ab Aemilia discedit et Aemilia sola in cubiculo plorat.

Interim Romae Medus dormit cum Lydia et in somnio deum Martem videt: “Mede, tu qui exsul es,  Iulii et Deliae filius es. Redite in villam, et auxilio meo patrem tuum necate et hereditatem capite.”

Medus ab Lydia discedit et ad villam Iulii equo it. Medus pervenit in villam et Iulium cum cultro in manu videt. Medus Iulium vocat: “Pater, scio!”. Culter ab Iulio cadit. Iulius dicit: “Et quid? Ubi est pecunia mea?” Medus respondet: “Ego hereditatem volo, pater, et cum exercitu redii!”




Paulus Nualart et Laura Elias scripserunt et imagines fecerunt (1r Batxillerat)

Sic incipit Familia Romana, fabula in capitula divisa, atque violentiam maximamque impudicitiam exhibens (ut omnes series televisificae hodiernae), ficta et scripta a Paulo Nualart et Laura Elias. Exspectamus proximum capitulum!

dimecres, 9 de gener de 2013

Quaeritur


Q V A E R I T V R

Medus servus Iulii est, qui habet eius pecuniam.
Medus magnus est et capillos nigros habet. Servus improbus est quia sumpsit pecuniam domini.
Probabiliter Medus Romae est cum amica sua. Si eum vides, nos magnam pecuniam tibi dabimus et magnam villam.
Permultas gratias vobis agimus.


Iulia Gerez scripsit. Marta Narbona imaginem fecit
(1r de Batxillerat).