dijous, 2 de juny de 2016

De Planeta X et mythologia Graeca


Sunt quidam scientifici qui iampridem censent esse planetam occultum in extremo ordine solari. Hic planeta adhuc ignotus, si tandem repertus esset, quomodo appellandus esset? Nunc a scientificis saepe "planeta X" appellatur, sed si certa fieret res certum et dignum nomen inveniendum esset. Hoc a discipulis requisivi, ut nomen novo planetae ex fabulis Graecis darent, atque latine scriberent  argumentum, quo id nomen aptum illi planetae esset. Ecce quaedam exempla.

PROSERPINA
Planeta X Proserpina appellari debet, ut opinor, quia is procul abest a ceteris planetis ut Proserpina procul abest a ceteris deis.

Nereida Domènech et Sònia Caballero scripserunt (4t ESO)

DANAE
Planeta X Danae appellari posset, quia planeta X in occulto latet, ut pater Danae eam in loco remoto inclusit.

Marco Terzaghi, Sasha Cappelletti et Maite Girondo scripserunt (4t ESO)

ARIADNA
Planeta X, ut opinor, Ariadna appellandus est. Nam erat Ariadna femina quae Theseum amabat, qui labyrinthi exitum quaerebat. Labyrinthus est inquisitionis metae symbolum per confusas vias. Via difficilis repraesentat iter ad fatum novum, quod est planeta. Etiam fabula mentionem facit de insula, quae significat relictionem, locum longinquum, X incognitam.

Alina Radzikevich et Ainoa Ramos scripserunt (4t ESO)

BOREAS
Planeta X Boreas appellandus est. Nam Boreas non habebat pedes sed serpentes, ita poterat se occultare. Erat deus frigoris et habitabat Hyperborea, remota loca, ut planeta novus.

Sàskia CasadevallSofia Nicola et Inés Sellés scripserunt (4t ESO)

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada