dijous, 2 de maig del 2019

Incerta quaestio: de morte Amaliae Earhartis


  
De morte Amaliae Earhartis magna dissensio est. Sunt enim qui aviatricem in aerio per totam orbem transitu adfirment mortuam esse. Sunt autem qui a gubernatoribus in Civitates Foederatas Americae cum nova identitate receptam Amaliam esse censeant.
Anno Domini MCMXL fuerunt in quadam Oceani Pacifici insula feminea ossa a Britannicis inventa cum arcanis rebus aliis. Ita sunt praeterea qui incertam quaestionem tandem solvisse adfirmant.
Ubi praeclarissima requiescat aeroplanorum gubernatrix ignota res adhuc nobis permanet permanebitque fortasse per omnia tempora humanitatis.

Iker Pascual scripsit (2n Batxillerat)
exempla Ciceronis et Plinii imitatus

dijous, 4 d’abril del 2019

Tabernae Romanae


Nuper viam Romanam cum tabernis confecimus. De singulis tabernis atque artificibus scripsimus.  Ecce imagines harum viarum.

                          
(4t ESO)

dimarts, 30 de maig del 2017

Venditur (II)


Villa magno horto omnino circumdatur. Atrium aditum habet per hortum. Caldarium post impluvium est, et a dextra cubiculum servorum est, quod latrinam servorum includit.
A laeva sunt singula cubicula dominis et liberis, et ante ea, a dextra, tablinum et latrina dominis et liberis sunt.
Denique ante loca servorum, a laeva, est triclinium et culina, quae adiacet triclinium a dextra.

Iker Pascual fecit (4t ESO)
(Verbis electissimis ex Plinii (Minoris) epistula II 17)

dijous, 25 de maig del 2017

Venditur


(Descriptio)


"In prima parte domus est vestibulum. Adiacet taberna et oecus. Post vestibulum est atrium pulchrum. In medio atrio est impluvium. A dextra sunt culina et tablinum. Deinde atrium est hilare et politum peristylum. Cohaerent spatiosa cubicula. Sequitur modicum tablinum et hortus effusus et elegans".

Eduard Carrascosa et Mireia Ametller fecerunt 
(4t ESO) verbis electissimis ex Plinii (Minoris) epistula (II, 17)

diumenge, 14 de maig del 2017

De patria Christophori Columbi


De patria Christophori Columbi, qui explorator praeclarissimus fuit, incerta quaestio est. Columbum Genuenses ciuem esse dicunt suum, Hispani repetunt et Catalani suum esse confirmant. Quis primus ad Americam pervenerit, magna dissensio de re est. Permulti pugnant inter se atque contendunt quia gloriam habere cupiunt. Multi historici hodieque consequi veritatem conantur.

Sergi Fàbregas Vila-Puig scripsit (2n Batxillerat)
exempla Ciceronis et Plinii imitatus (Cic. Pro Archia Poeta 19 + Plin. N. H. XXXV, 5 )

dimarts, 2 de maig del 2017

Incerta quaestio

imago hinc sumpta est

Quid in mundo nostro nimis supersit incerta quaestio est. Alii reges tollere, alii pecuniam, alii nos homines necesse esse putant. Sunt autem qui putent ut Socrates muscas vanissimam rem omnium esse.

Sandra Delgado scripsit (2n Batxillerat)
exempla Ciceronis et Plinii imitata

dijous, 2 de juny del 2016

De Planeta X et mythologia Graeca


Sunt quidam scientifici qui iampridem censent esse planetam occultum in extremo ordine solari. Hic planeta adhuc ignotus, si tandem repertus esset, quomodo appellandus esset? Nunc a scientificis saepe "planeta X" appellatur, sed si certa fieret res certum et dignum nomen inveniendum esset. Hoc a discipulis requisivi, ut nomen novo planetae ex fabulis Graecis darent, atque latine scriberent  argumentum, quo id nomen aptum illi planetae esset. Ecce quaedam exempla.

PROSERPINA
Planeta X Proserpina appellari debet, ut opinor, quia is procul abest a ceteris planetis ut Proserpina procul abest a ceteris deis.

Nereida Domènech et Sònia Caballero scripserunt (4t ESO)

DANAE
Planeta X Danae appellari posset, quia planeta X in occulto latet, ut pater Danae eam in loco remoto inclusit.

Marco Terzaghi, Sasha Cappelletti et Maite Girondo scripserunt (4t ESO)

ARIADNA
Planeta X, ut opinor, Ariadna appellandus est. Nam erat Ariadna femina quae Theseum amabat, qui labyrinthi exitum quaerebat. Labyrinthus est inquisitionis metae symbolum per confusas vias. Via difficilis repraesentat iter ad fatum novum, quod est planeta. Etiam fabula mentionem facit de insula, quae significat relictionem, locum longinquum, X incognitam.

Alina Radzikevich et Ainoa Ramos scripserunt (4t ESO)

BOREAS
Planeta X Boreas appellandus est. Nam Boreas non habebat pedes sed serpentes, ita poterat se occultare. Erat deus frigoris et habitabat Hyperborea, remota loca, ut planeta novus.

Sàskia CasadevallSofia Nicola et Inés Sellés scripserunt (4t ESO)

diumenge, 29 de maig del 2016

dilluns, 23 de maig del 2016

diumenge, 10 d’abril del 2016

dilluns, 18 de gener del 2016

Fabulae minimae de feminis et viris illustribus: L. L. Zamenhof


Cum creavisset medicus Zamenhof humanitatis linguam, reliquit urbem suam ut in universitate studeret. Is patri suo libellum dedit, in quo grammaticam linguae scripserat. Filio absente, pater libellum cremavit ne rex Russicorum eos damnaret. Sed Zamenhof linguam recreavit eamque hodie multi homines ex omnibus terris loquuntur. 

Quim Teixidor scripsit (2n de Batxillerat)

dimarts, 15 de desembre del 2015

Familia Patricia


SERVI

Cornelia est mater Papiriae, Titi et Caii. Cornelia est uxor Papirii. Cornelia est domina Espangellusae et Paschusae. Papirius est maritus Corneliae. Papirius est pater Papiriae, Titi et Caii. Papirius est dominus Phileti et Eglecti. 
Papiria est filia Corneliae et Papirii. Papiria est soror Titi et Caii.
Titus est filius Corneliae et Papirii. Titus est frater Papiriae et Caii.
Caius est filius Corneliae et Papirii. Caius est frater Papiriae et Titi.
Nardus est canis.
Eglectus et Philetus sunt servi Papirii.
Paschusa et Espangellusa sunt ancillae Corneliae.

Nereida Domènech et Sònia Caballero fecerunt (4t ESO)

Nomina personarum ex his fontibus sumpta sunt:
1) Familiae patriciae: https://en.wikipedia.org/wiki/Patrician_(ancient_Rome)
2) Nomina servorum: http://theologicalstudies.org.uk/pdf/ffb/slave-names_bruce.pdf

diumenge, 31 de maig del 2015

QVAERITVR


SYRA FVGIT

Ea ancilla Graeca est. Syra non femina pulchra, neque pulcher nasus eius est. Ea nasum magnum et foedum habet. Syra male audit, ea enim malas aures habet quia vetula est. Ea rugosam faciem habet et verrucam in naso. 

Clara Miranda et Paula Espinal fecerunt
(1r de Batxillerat)

diumenge, 8 de juny del 2014

Ecce artifices!


Ecce quidam discipulorum qui hoc anno atque superiore scripta et imagines in nostro blogo confecerunt:

(Ante murum, a sinistro) Martinus Sciurus (Martí Esquirol), Paulus Nualart, Iulia Gerez, Joan Florido, Montserrat Nogueras (magistra Linguae Latinae) et Marina López.
Prima acie: Coral Fortes, Laura Elías, Sara Pellicer.

Paulus autem Nualart et Martinus Sciurus cum aliis iuvenibus nuper in certamen descenderunt constitutum a SEEC (Sociedad Española de Estudios Clásicos). In eo certamine textum Graecum a Luciano Samosatensi scriptum vertere et commentariolum adicere oportebat. Paulus Nualart primus ex regione Catalaunica, quintus ex Hispania omni electus est. Ecce Paulus, qui praemium accepit, et Martinus Sciurus cum discipulis ex alio lyceo, Barcinone pridie Idus Maias (14 de maig de 2014):



Macte Paule et Martine!!!!


dilluns, 26 de maig del 2014

Narratiunculae


AMOR 77

Y después de hacer todo lo que hacen se levantan, se bañan, se entalcan, se perfuman, se visten, y así progresivamente van volviendo a ser lo que no son.
Julio Cortázar

AMOR LXXVII

Cum fecerunt quae facere solent, expergiscuntur, se abluunt, se fucant, se unguentis unguunt, se induunt vestes, et hoc modo paulatim fiunt rursus id quod non sunt.

___________________________________________________________

EL DINOSAURIO

Cuando despertó, el dinosaurio todavía estaba allí.
Augusto Monterroso

DINOSAURIVM

Ubi experrectus est, adhuc illic erat dinosaurium.

___________________________________________________________

ESCRIBIR

Cada frase es un problema que la próxima frase plantea nuevamente.
Adolfo Bioy Casares.

SCRIBERE

Quaeque sententia fit quaestio data insequenti sententiae.


Martinus Sciurus (Martí Esquirol) has narratiunculas in sermonem Latinum convertit (2n de Batxillerat)

dilluns, 12 de maig del 2014

De feminis et viris illustribus (X): Charles Chaplin et Groucho Marx



Charles Chaplin et Groucho Marx fuerunt histriones illustres qui semper in comoediis partes egerunt et qui maxime placent amantibus artis septimae. Groucho Marx, ex parentibus obscuris, clarus est quod pronuntiavit “haec sunt mea principia. Si non tibi placent, altera habeo”, et quod dixit “intellegentia  militaris ὀξύμωρον est”. Uterque saepe hispanicas fumabat. Homines falsum mystacem sibi pingunt volentes hos histriones imitari.

Martinus Sciurus (Martí Esquirol) scripsit (2n de Batxillerat)

dilluns, 5 de maig del 2014

De feminis et viris illustribus (IX): Tina Turner et Agnetha Fältskog


Tina Turner et Agnetha Fältskog duae cantrices sunt, altera ex natione Americana, altera ex Suecica. Tina Turner celeberrima est comptu capillorum, et Agnetha vestimentis suis audacibus. 

Júlia Gerez scripsit (2n de Batxillerat)

dimecres, 30 d’abril del 2014

De feminis et viris illustribus (VIII): Joaquín Sabina et Joan Manuel Serrat


Ex Hispana natione duo cantores ceteros antecedunt gloria: Joaquín Sabina et Joan Manuel Serrat. Sabina quoque poeta habetur, quamquam ambo carmina sua scribunt. Serrat autem senior est quam Sabina et elegantior, et Sabina magis ad voluptates et vitia pronus.

Laura Elias scripsit (2n Batxillerat)

dilluns, 31 de març del 2014

De feminis et viris illustribus (VII): Maclavellus et Berlusconius


Ex Italica natione duo viri publici fuerunt insignes infamia: Maclavellus (sive Machiavellus) Berlusconiusque. Quorum alter de re publica scripsit et ab Ecclesia exsecratus est. Multa consilia sunt in opere suo ad optimum principatum et ipse in media re publica versatus est Florentiae. Berlusconius autem, cum imperium Italiae sumpsisset, nihil nisi facinora  fecisse dicitur et vitam suam indecoram et vitiosam celare conatus esse.

Paulus Nualart scripsit Cornelii Nepotis exemplum imitatus (2n de Batxillerat)

dilluns, 24 de març del 2014