Ex Italica natione duo viri publici fuerunt insignes infamia: Maclavellus (sive Machiavellus) Berlusconiusque. Quorum alter de re publica scripsit et ab Ecclesia exsecratus est. Multa consilia sunt in opere suo ad optimum principatum et ipse in media re publica versatus est Florentiae. Berlusconius autem, cum imperium Italiae sumpsisset, nihil nisi facinora fecisse dicitur et vitam suam indecoram et vitiosam celare conatus esse.
Paulus Nualart scripsit Cornelii Nepotis exemplum imitatus (2n de Batxillerat)
Macte virtute!
ResponEliminaPaulus gratias tibi agit!
ResponElimina