De morte Amaliae Earhartis magna dissensio est. Sunt enim qui aviatricem in aerio per totam orbem transitu adfirment mortuam esse. Sunt autem qui a gubernatoribus in Civitates Foederatas Americae cum nova identitate receptam Amaliam esse censeant.
Anno Domini MCMXL fuerunt in quadam Oceani Pacifici insula feminea ossa a Britannicis inventa cum arcanis rebus aliis. Ita sunt praeterea qui incertam quaestionem tandem solvisse adfirmant.
Ubi praeclarissima requiescat aeroplanorum gubernatrix ignota res adhuc nobis permanet permanebitque fortasse per omnia tempora humanitatis.
Iker Pascual scripsit (2n Batxillerat)
exempla Ciceronis et Plinii imitatus
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada