dimecres, 13 de febrer del 2013

Quaero

QVAERO  FEMINAM  FORMOSAM


Ego sum vir Romanus tristis quia nullam habeo amicam. 
Quaero amicam formosam cum nigris capillis et oculis fuscis.
Non solum quaero amicam formosam sed etiam pecuniosam, ingeniosam 
et quae me amat et a me amatur. 
Villa mea est prope Tusculum.
Habito in villa Appia cum servis meis. Nomen mihi est Iulius.
Gratias tibi.

Coral Fortes et Micaela Collazo scripserunt et imaginem fecerunt (1r de Batxillerat).

2 comentaris:

  1. At cur opus est pecunia Musae tali, iam divitiis pulchritudinis atque ingenii praeditae? Utrum petis, Iuli, argentariam, an comitem potius illi omnium animarum itineri quo nulla tescarum via sit solivago erranti longior acerbiorque, binis vero mutua confidentia fretis et ad amoris certissimum finem tendentibus nulla dulcior—quare, cum talem feminam petas quae sit animae tuae ipsius dimidium, rogas ut pecuniosa sit?

    ResponElimina
  2. Ecce quaestio pulcherrime proposita, Nemo. Fortasse credit Iulius binis dulciorem fieri viam, si amor sequitur tertius, faciliorem autem si divitiae adiunguntur... Discipulos hac de re interrogabo, ut ipsi responsum dent.
    Gratias tibi agimus pro commentario!

    ResponElimina