Erat olim Murciae ante El Corte Inglés in Magna Via forum cum multis tabernis.
Omnia deleta sunt ab divite negotiatore quodam qui volebat magnam
pecuniam facere stationem vehiculorum aedificans. Ubi pavimentum
foderunt, operarii invenerunt vestigia Romana. Negotiator, qui nolebat
omittere opus suum, tacuit de re et perrexit omnia delere. Sed aliquis
ex aedificio vicino animadvertit quae acciderent, imagines
photographice cepit et rem patefecit. Quam ob rem, decretum est finem
facere laboribus. Scimus ibi vascula, nummos et alias res antiquas
repertas esse, sed evanuerunt quem ad modum nescimus! Dicitur thermas
esse et quaeritur an Murcia in tempore Romanorum magnum oppidum fuisset,
cuius vestigia deleta sunt annis MCMLXX, ubi oppidum hodiernum refectum est.
Maria Schön scripsit (2n de Batxillerat)
photographemata Maria Schön fecit Murciae hibernis diebus anno MMXI-MMXII
Maria Schön scripsit (2n de Batxillerat)
photographemata Maria Schön fecit Murciae hibernis diebus anno MMXI-MMXII
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada